monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 3
Secunda aetas a Noe usque ad Abraham, generationes, iuxta Hebraicam auctoritatem, complexa X, annos autem CCXCII: porro, iuxta Septuaginta interpretes, annos M,LXXII, generationes vero XI. Haec quasi pueritia fuit generis populi Dei, et ideo in ea lingua inventa est, id est, Hebraea. A pueritia namque incipit homo nosse loqui post infantiam, quae hinc appellata est, quod fari non potest.